- PARIUM
- PARIUMcivitas Asiae in regione Mysiae minoris ad Propontidem, 20. mill. pass. a Lampsaco in Ortum, Cyzicum versus, 35. circiter, ex qua fuit Neoptolemus cognomento Glossodgraphus, vir memoratu dignus, Strab. l. 10. et 12. Parii quoque ortus est Archilochus Poeta Iambographus, unde Horat. l. 1. Ep. 19. v. 23.——— Parios ego primus Iambos, etc.Malim autem huncad Paron insul. referre. Vide Steph. in Πάρος, qui a Pario, Iasonis filio dictum tradit, ut et supra voce Parion. Iuxta hanc urbem teste Pliniô l. 7. c. 2, gentes sunt quae Ophiogenes vocantur. In eodem oppid. Cupido nudus fuit par Veneri Cnidiae nobilitate et industriâ, hîcque et Thespiis in Boeotia, praecipue cultus, cuius Sacra Erotidia dicta. Item apud Colchos etc Idalium, Catull. et apud Aegyram urbem, Paus. et apud Samios, ubi Eleutheria. Eius meminit Val. Flacc. l. 2. v. 622.Iam iuga Percotes, Pariumque infame fragosisExsuperant, Pythiamque vadis. ———Pario adhuc Sophiano, Parisio Nigro. Ab Homero Adrastiam appellatam tradit Plinius; Eandem et Paestos apud Homerum dici scribit Camerarius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.